Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia 122

Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri hilosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum --- 124

Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum --- 128

Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint . 130

Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem --- 132

Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id dicunt respondeatur --- 132

De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit --- 142

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina --- 146

Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit --- 148

Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit --- 150

De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna --- 152

Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta --- 154

Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse --- 158

Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ; eiusque verbi ratio reddita --- 158

Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septio --- 160

Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione . 162

Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat . . 166

Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt --- 170

Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem --- 172

Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit --- 176