Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro --- 94

An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit; et supercsse proprie quid sit --- 96

Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda --- 104

Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt --- 108

Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius quaenam ratio sit vocabuli indutiarum --- 110

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur . . 114