Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere 58
Quod Plato, in libris quos De Legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit 60
Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat 66
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est 68
Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque 72
In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace 74
Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium 76
Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit 80
Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appelavit 82
De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum 84
Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam mstituere et exercere Romae coeperant 86
Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus 88
De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur 90
Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est 96
Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieio, quod est pando 96
De novo genere interitus Crotoniensis Milonis 98
Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istumr morem canendi haberent 100
Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi 102
Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων 104
Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae 104