Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.

Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.

Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra

dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus? Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito; ungo unctus, unctito; scribo scriptus, scriptito; moveo motus, motito; pendeo pensus, pensito; edo esus, esito; dico autem dictus dictito facit; gero gestus, gestito; veho vectus, vectito; rapio raptus, raptito; capio captus, captito; facio factus, factito. Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.