Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.

UT dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et

cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.

Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.

Sed quod prius posui profecto exemplis non indiget; sic adeo multi locuntur, ut infestum dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est.

Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt et M. Tullius, in oratione quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est:

Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.

Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: Infestum est a festinando dictum; nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque infestus dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.

Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum: Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.

Suspiciosum enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem:

formidulosum autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.

Item C. Calvus in poematis laboriosus dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur:

  1. Durum (inquit) rus fugit et laboriosum.

Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus:

  1. Ecastor (inquit) mustum somniculosum,

et Cinna in poematis:

  1. Somniculosam ut Poénus aspidém Psyllus.

Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt; nam metus hostium recte dicitur et cum timent

hostes et cum timentur.

Itaque Sallustius in Historia prima metum Pompei dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: Id bellum excitabat metus Pompei victoris, Hiempsalem in regnum restituentis.

Item alio in loco: Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.

Iniurias itidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia. inventu.

Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis:

  1. et vulnere (inquit) tardis Ulixi,
cum diceret vulnus, non quod accepisset Ulixes, sed quod dedisset.

Nescius quoque dicitur tam is qui nescitur, quam qui nescit.

Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur.