Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.

ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.

Sic enim scripsit:

  1. Ea verba locutus
  2. Optatos dedit amplexus placidumque petivit
  3. Coniugis infusus gremio per membra soporem.

Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια,

tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum

illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.

Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.

Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, Membra tamen, inquit, paulo incautius nominavit.