Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit.

  1. DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna,
  2. Praepetibus pennis ausus se credere caelo.

In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus pennis praepetibus quasi inproprie et inscite dictum.

Nampraepetes, inquit, aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.

Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.

Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid praepetes essent se scire ratus est, Vergilium

autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu:
  1. Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.

Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:

  1. Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?

Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.

Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.

Locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:

  1. praepetibus sese pulcrisque locis dant.

Avibus autem praepetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.

Ex quo est coniectare praepetes appellatas quae altius sublimiusque volitent,

cum differre a praepetibus Nigidius inferas dixerit.

Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:

  1. Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
  2. Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.