Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.

FATUM, quod εἱμαρμένην Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.

Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat.

In libro enim Περὶ Προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς.

Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:

Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis

voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur.

Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere quae super ea re scripsit huiuscemodi sententia est:

Quamquam ita sit, inquit, ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.

Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.

Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur.

Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent.

Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam [*](causam, Hosius (cf. ii. 17. 6); causa, ω.) quidem ei et initium

praecipitantiae feceris, [*](fueris, Hertz.) mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam [*](etiam, Hosius; iam, ω.) facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.

Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται.

  1. Γνώσει δʼ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας,
ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρʼ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθʼ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν.

Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.

Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:

  1. Ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.
  2. Ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκʼ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοί
  3. Σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγεʼ ἔχουσιν.

Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse

et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait [*](ait, added by Lion.) his verbis: Chrysippus aestuans laboransque quonam hoc modo [*](hoc modo after intricatur in ω; transposed by Hertz; hoc nodo after intricatur, Damsté.) explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.