Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum. sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, [*](alterum added by Hertz.) alterum a sacro imminutum.

SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;

nam compositum esse dixit a mentis contestatione.

Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?

Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.

Nam in libro De Religionibus secundo: Sacellum. est, inquit, locus parvus deo sacratus cuin ara. Deinde addit verba haec: Sacellum ex duobus verbis arbitror compositum sacri et cellae, quasi sacra cella.

Hoc quidem scripsit Trebatius; set quis ignorat, sacellum et simplex verbum esse et non ex sacro et cella copulatum, sed ex sacro deminutum?