Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.

CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, [*](audis, Hosius (cf. v. 11. 1, vi. 15. 2, etc.); audias, ω.) non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.

Verba haec sunt Metelli Adversus C. Manlium, tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus:

Nunc quod ad ilium attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.