Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia de Polo histrione memoratu digna.

HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;

nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.

Is Polus unice amatum filium morte amisit.

Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis.

In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.

Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti

fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.

Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.