Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.

PULCRUM atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in Exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est:

L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque

ob eam causam praedes poscebat.

Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat, petebatque ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent.

Octo tribuni cognita causa decreverunt.

Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus. Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae ne eum in vincula ducat intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.

Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P.

Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.

Eius decreti verba haec sunt: Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.

Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.