Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.

M. VARRO, in satura quam Περὶ Ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit.

Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.

Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat;

genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae [*](quaeque, Hertz.) Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo,

Phrygia attagena,

grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, [*](Siculus added by Hertz.) helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.

Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείας [*](ἡδυπαθείαςsuggested by Hosius (cf. Clem. Alex. Paed. ii. 1. 3, p. 164).) edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.

Versus Euripidi adscribendos putavi:

  1. Ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι, πλὴν δυεῖν μόνον,
  2. Δήμητρος ἀκτῆς, πώματός θʼ ὑδρηχόου,
  3. Ἅπερ πάρεστι καὶ πεφυχʼ ἡμᾶς τρέφειν;
  4. Ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή. Τρυφῇ δέ τοι
  5. Ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.