Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam severe moribus maiorum in fares vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset.

LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres

scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.

Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De Civili composuit XVI., verba haec posuit: Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.