Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius.

  1. IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat
  2. Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:
  1. Ipse Quirinali lituo.
Nam si nihil,

inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat lituo et trabea subcinctus, quod est, inquit, absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo subcinctus lituo videri potest?

Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent.

Veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Q. Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur.

Ut Vergilius alio in loco:

  1. Victorem Buten inmani corpore,
  2. id est corpus inmane habentem, et item alibi:
  3. In medium geminos inmani pondere caestus
  4. Proiecit,
ac similiter:
  1. Domus sanie dapibusque cruentis,
  2. Intus opaca, ingens,
sic igitur id quoque videri dictum debet:

Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat.

Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.

Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus

appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;

utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.

Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:

  1. Λίγξε βιός,
necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.

Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba:

  1. Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.