Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De verbo duovicesimo, quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est.

APUD Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus,

consideramus; atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.

Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se [*](se, added by Hertz.) unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto:

Quapropter tum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.

Non, inquit, duovicesimo, sed duo et vicesimo scribi oportuit.

Quid enim est duovicesimo?--- Varro Humanarum Rerum lib. XVI; [*](Varro xvi, from Nonius II., p. 100, 9.) hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI. ---