Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.

VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.

Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter

Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent. Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.

Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem [*](nominalem, P; ominalem, Salmasius.) diem plerique vitant.

Eius observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet.

nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.