Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.

Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.

Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.

Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo

die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.

Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.

Sed ubi me, inquit, vitae illius

ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.

Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.

Intellego autem, inquit, hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.

Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.

Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.