Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.

IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:

Diovis et Vediovis ; est autem etiam aedes Vediovis Romae inter Arcem et Capitolium.

Eorum nominum rationem esse hanc comperi:

Latini veteres a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto patrem dixerunt.

Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater. Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et et Marspater —hoc enim est Marspiter — itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.

Idcircoque simili Iovis [*](Iovis, added by Hertz. ) Diovis dictus est et Lucetius, quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret.

Lucetium autem Iovem Cn. Naevius in libris Belli Poenici appellat.

Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.

Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.

Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus; vesani autem et vecordes ex una tantum parte dicti, quae privativa est, quam Graeci κατὰ στέρησιν dicunt.

Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in aede de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt videlicet partae ad nocendum.

Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu

humano [*](humano, ω; Romano, Thysius.) capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.

Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio [*](studio, Cornelissen from v. 14. 3; odio, ω..) peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:

  1. In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
  2. Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.