Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.

P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.

Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.

Sed cum in temporibus rei publicae [*](publicae, ς Damsté.) difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.

rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus,

creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me [*](consulem me, not in MSS.) compilet, quam hostis vendat.

Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.[*](facti haberet, Scioppius; factitaret, ω.)

Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope [*](ope, added by Hertz.) eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.