Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.

STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.

Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare,

atque

illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique [*](undique montis aliarumque, P; Monetae, Mommsen.) altarum [*](altarum, Jahn; aliarum, RV; aliarumque P, Mommsen.) aedium numquam illustraret.

Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.

Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:

  1. Malúm consilium cónsultori péssimum est.

Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.

Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:

  1. Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.