Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.

ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:

Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere; primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique quae delicta reprehenderis [*](reprehenderis, Sall.; deprehenderis, ω.) malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, [*](supra ea, Sall.; supra, ω.) veluti ficta, pro falsis ducit

Proposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse arduum, res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, [*](dixerit causam added by Hertz, who reads primum causam aliquam dixerit causam.) sed querellas dicit.

Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt

aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.

Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.

Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.