Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.

Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium.

Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.

Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur.

In eo libro Platonem philosophum [*](after philosophum the MSS. repeat tenui fuisse from § 1.) contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:

  1. Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν,
  2. Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον,
  3. Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.