Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non modo virilem, sed corpus quoque ipsum .

HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.

Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et [*](MSS. of Sall. omit et.) insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur,

tum Favorinus me aspiciens Quo, inquit, pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum . Et ego,

inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.

Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse

in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est.

Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.

Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus.

Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est:

Quorum, inquit, avaritia mentem [*](mentem, supplied by Dziatzko; avaritiam tenuit (ienuit, V; avaritia intenuit, R), ω.) tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.

Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, effeminatur.

Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?

Tum ille ita respondit: Respondes non hercle inscite. Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri

necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.

Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si [*](si, added by H. J. Müller.) qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.

Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus quam par fuit [*](par fuit, suggested by Hosius; potuit, MSS.; decuit, Damsté.) eam criminatus est.