Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sit sculuae verbum positum apud M. Varronem.

P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De Sordidis.

In eo scripsit sculnam vulgo dici, quasi seculnam; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem appellant.

Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod qui electus sit utraque pars fidem

sequatur.

Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.

Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum per adverbium dicebant. Cato De Ptolomaeo contra Thermum:Per deos immortalis, nolite vos atque ---