Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres h litterae spiritum.

H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.

Satis notum est Atticos ἱχθὺν et ἵππον [*](ἵππον Skutsch (cf. Meyer, Gr. Gram.3 p. 108; ippon, VP; ippō, R; l pronomen, Hertz.) et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis prime litterae dixisse.

Sic lachrumas, sic sepulcrum, sic ahenum, sic vehemens, sic incohare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt.

In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.

Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, ipsius Vergili fuisse

credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:
  1. Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus
  2. Exultat, telis et luce coruscus aena,
additam supra vidimus h litteram et ahena factum.

Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris invenimus:

  1. Aut [*](aut, ω.; et, Virg.) foliis undam trepidi despumat aheni.