Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.

ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt.

Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens , nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus.

Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.

Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.

Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque [*](-que added by Cramer.) quem virile secus tum [*](unum, J. F. Gronov.) in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.