Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.

ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.

Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.

Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent.

Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.

Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret:

  1. Τὸν ἄργυρον τορεύσας,
  2. Ἥφαιστέ, μοι ποίησον
  3. Πανοπλίας μὲν οὐχί,
  4. Τί γὰρ μάχαισι κἀμοί;
  5. Ποτήριον δὲ κοῖλον
  6. Ὅσον δύνῃ βάθυνον,
  7. Καὶ μὴ[*](μοι,Bergk from Anth. Pal. xi. 48.)ποίει κατʼ αὐτὸ
  8. Μήτʼ ἄστρα μήτʼ ἀμάξας:
  9. Τίδʼ ἀστέρος Βοώτεω;
  10. Ποίησον ἀμπέλους μοι
  11. Καὶ βότρυας κατʼ αὐτῶν
  12. Καὶ χρυσέους πατοῦντας
  13. Ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ
  14. Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον.

Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.

Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere

equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia [*](Alcinum, Hertz (cf. Hor. Ep. i. 2. 28 ff.); arcinnum, ω; Apicium suggested by Hosius (cf. Sen. Ep. cxx. 19).) vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis [*](mollitiis, Hertz; multis, ω.) anteiretis.

Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.

Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, [*](tersius, Salmasius; persius, pessius, pressius, MSS.) Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.

Aeditui versus:

  1. Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
  2. Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt,
  3. Per pectus manat subito subido [*](subido added by Usener; stupido, C. F. W. Müller.) mihi sudor:
  4. Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.

Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:

  1. Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis?
  2. Ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
  3. Istam nam potis est vis saeva extinguere venti
  4. Aut imber caelo candidus [*](concitus, Bährens.) praecipitans,
  5. At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
  6. Nullast quae possit vis alia opprimere.

Item dixit versus Porcii Licini hosce:

  1. Custodes ovium tenerae [*](teneraeque, Victorius; vernae, Hertz and Unger; vendere, ω.) propaginis, agnum,
  2. Quaeritis ignem? ite ; quaeritis? ignis .
  3. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem;
  4. Omne pecus flammast, omnia quae video.
Quinti Catuli versus illi fuerunt:

  1. Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
  2. Devenit. Sic est: perfugium illud habet.
  3. Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum
  4. Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
  5. Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
  6. Formido. Quid ago? Da Venus consilium.