Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.

AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.

Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,

Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.

Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex [*](ex, Aldus; et, ω.) quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .

Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba

haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:

A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit [*](praeit added by Hertz.) in Euripo, subit in Aemilio. Si quis putat praeire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: , iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.

Item ex eodem libro verba haec sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et et ancorae et increpat et incurrit et . In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.

Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae [*](quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz.) qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.