Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari.

STABANT forte una in vestibulo Palatii Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam

aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.

Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?

Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci [*](Graeci, ς; Graece, ω.) vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. [*](ὉλκάδεςHertz;ἀκαλες, ω (or something similar).) Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.

Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: Docuit, inquit, nos Apollinaris, nanos verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam [*](quoniam, Skutsch; in quo, ω.) de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?

Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: Si , inquit, non , praesente

Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.