Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.

HERODEM ATTICUM, consularem virum, Athenis disserentem audivi Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae universos gravitate atque copia et elegantia vocum longe praestitit.

Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat.

In

ea dissertione, [*](dissertione, ω (cf. Thes. Ling. Lat.); dissertatione, Beroaldus.) quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, [*](posset rhetor non dolere (dolore) MSS.; rh. non d. deleted by Carrio.) atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore [*](fore, H. J. Müller; ex re, ω.) id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.

Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus,

ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis [*](ne eis, ς; necis, ω.) adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.

Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.

Homo Thracus, inquit, ex ultima barbaria, ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris vitae cupidine commigrasset, fundum mercatus est oleo atque vino consitum. Qui cum [*](cum added by Skutsch.) nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem

deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.

Et vicinus ita respondit: Ut ager, inquit, mundus purusque fiat, eius arbor atque vitis fecundior.

Discedit ille a vicino gratias agens et laetus, tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit: atque ibi homo misere [*](miser, ω; corr. by Hosius (cf. xiii. 31. 1, etc.).) inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.

Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.