Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.

Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,

inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam; hoc enim se ille nomine appellari volebat.

Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:

  1. Denique vi quadrupes equus [*](eques, Vahlen.) atque elephanti
  2. Proiciunt sese,
neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.

Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit:

  1. Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti
  2. Proiciunt sese.

Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,[*](auris, Damste.) quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?

Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus:

  1. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
  2. Impositi dorso atque equitem docuere sub armis
  3. Insultare solo et gressus glomerare superbos.
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;

pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui [*](cui, Sketsch; qui, ω (quo, π1).) insideretur equitem dixerunt.

Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.

Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus:

  1. Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus,
  2. His equitat curritque; oculis equitare videmus;
  3. Ergo oculis equitat.

Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae , quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni.

Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.