Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus sollertia.

ANATES Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare.

Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel

potentissimum esse in ea confectione;

ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse,

quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.

Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.

Huius regis antidotus celebratissima est, quae Mitridatios vocatur.