Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.

Animadverti enim quosdam

hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat.

C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt [*](ianuam tecta saepiunt, Madvig; tecta qu(a)e, NOIIQ2; tectaque, QZ (Hosius); tecte, X; tecta, Carrio.) viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.

Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.

Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.

Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.

Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio.

Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.

In eo loco, qui dominum eius domus

salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.

Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in intromitterentur.

Meminisse autem debebimus id vocabulum non a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:

  1. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
  2. Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:

non enim vestibulum priorem[*](primorem, Damsté, comparing § 2.) partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.