Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti esset.

CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit: Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum [*](bellum deleted by H. J. Müler and A. Schmidt.) fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.

Item in libro eiusdem Cincii De Re Militari

quinto ita scriptum est: Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec (magistratus verba): [*](magistratu (-us, Q2) verba, δ; in magistratu verba, OX; in magistratu, N π; deleted by Hertz, see edit. maior, ii, xci.) C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo [*](dolo, Aldus; in dolo, ω.) malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.

Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum,

ut adessent, his additis exceptionibus: Nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve

anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit, eo die venturum adiuturumque eum qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit.

Item in eodem libro verba haec sunt: Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.[*](notabatur, J. F. Gronov; dabatur, ω.)

Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.