Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;

eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, indoctique [*](indoctique, QZON; indocti, IIQ2; rudes indoctique N2; indocti inscitique, sugg. by Hosius (cf. xix. 8. 12).) esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.

Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare.

Nam si quis his verbis interroget: Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges; [*](tam neges, ς; tamquam si te dicas adulterum negent, MSS.)

nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.

Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.

Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint?

Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:

Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.

Nam si habere [*](si non habere, ω; non deleted by Gruppe.) se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.

Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.

Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.

Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.