Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.

Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit.

Is loco et oppido

Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.

Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.

Is inde a rege proficiscitur,

terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.

Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire,

vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.

Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.

Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.

Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.

Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.

Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.

Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.

Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in

profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.

Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.

Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.

Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos,

ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?