Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.

FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.

Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus

habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.

Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat, inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.

Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.

Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.