Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.

GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circae filio.

Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.

Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, [*](quaesissemus, Kronenberg.) in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:

Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;

eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;

Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.

Atque ita profectis ventum Austrum

magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.

Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.