Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.

SEDIGITUS in libro quem scripsit De Poetis, quid de his sentiat qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet, ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrate:

  1. Multós incertos cértare hanc rem vidimus,
  2. Palmám poetae cómico cui déferant.
  3. Eum méo iudicio errórem dissolvám tibi,
  4. Ut, cóntra si quis séntiat, nihil séntiat.
  5. Caecílio palmam Státio do mimico.
  6. Plautús secundus facile exuperat céteros.
  7. Dein Naévius, qui férvet, pretio in tértiost.
  8. Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio.
  9. Post insequi Licinium facio Atilium.
  10. In séxto consequétur hos Teréntius,
  11. Turpílius septimúm, Trabea octavum óptinet,
  12. Nonó loco esse fácile facio Lúscium.
  13. Decimum áddo causa antiquitatis É .