Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.

TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.

Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.

In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.

Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est: Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea suculas appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae [*](quae added by Skutsch.) Graece sues Latine dicantur. Sed ὑάδες, inquit, οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.

Haec quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut

stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕες Latine sues dicantur; sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιος, nos supinus, quod illi ὑφορβός, nos subulcus, quod item illi ὕπνος, nos primo sypnus, deinde per y Graecae Latinaeque o [*](o added in ς; litterae cum o littera, Hertz.) litterae cognationem somnus: sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.

Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδας, nos Vergilias vocamus.