Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum,

Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.

Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν [*](ἰσχυρότατον,, Hdt.) καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας.

Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

  1. Εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,
  2. Ὧι ῥά τε νήπιʼ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ
  3. Ἄνδρες ἐπακτῆρες.
Item alio in loco idem significat:

  1. Πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος,
  2. Ὧι ῥά θʼ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνήρ
  3. Ὕλης ἐκ πυκινῆς.

Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus. [*](Aristotle’s words in Hist. Anim. vi. 31, p. 579, are added in ς; omitted by ω.)