Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium.

LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.

Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et:

Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus, musicam quae sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam

dicas mihi.

Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.

Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.

Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam?

Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.

Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.

Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam.

Recte, inquam, sit oculis, magister, tuis;

sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: caninum prandium in hoc loco quem legisti quid significat?

Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo.

Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod

vocant κιρρόν, [*](Viris L.) et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?

Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.

Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.

Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus —nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Graece ψύχειν dicitur.