Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.

PARTHENI poetae versus est:

  1. Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ.

Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:

  1. Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:

  1. Ταῦρον δʼ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι.
  2. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.