Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De Neriene Martis in antiquis conprecationibus. [*](lemma omitted by ω, supplied by Hertz.)

CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum

populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est:

Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.

Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.

Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, [*](panda te lato, ω; Panda Celato, ς, corr. by Mommsen; panda te lito, Hertz.) non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus:

  1. Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales,
  2. Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.

Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.

Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio; nam perinde ut Anienem, sic Nerienem dixerunt, tertia syllaba producta.

Id autem, sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est,

eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui [*](quis, Q; quisquis, C. F. W. Müller.) erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est.

Sed id Sabini

accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus.

Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:

  1. Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.

Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.

Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.

De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans; per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.

Inibi autem animadvertendum est quod Gellius Neria dicit per a litteram, non Nerio, neque Nerienes.

Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius

Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:
  1. Nolo égo Neaeram té vocent, set Nérienem,
  2. Cum quidém Mavorti [*](Mavorti, Ribbeck; Marti, ω.) es ín conubiúm data.

Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint.

Ennius autem in primo Annali in hoc versu:

  1. Nerienem Mavortis et Herem, [*](Herem, Meursius; erdem, X; Herclem, ω.)
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.

Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.