Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro.

T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse; si [*](si added by Dziatzko.) pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum

est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.

Haec, me audiente, Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit.

Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.

Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est;

omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Graeca crepidulas.

Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: Cum gallicis, [*](caligis, most MSS. of Cic.) inquit, et lacerna cucurristi.

Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, crepidas et crepidulas, prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci κρηπῖδας vocant, eiusque calciamenti sutores crepidarios dixerunt.

Sempronius Asellio in libro Rerum Gestarum XIV: Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.