Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.

Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus:

  1. Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  2. Aurea de caelo demisit funis in arva,
cum dicere usitatius manente numero posset:
  1. Aureus e caelo demisit funis in arva.

Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.

Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem.

Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.

Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit:

  1. Τῶν δʼ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,
secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.