Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.

IDEM Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. [*](potest, Madvig; posset ω (-ent, π).) Set, si contionem habere volunt uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.

Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse cum populo agere, aliud contionem habere.

Nam cum populo agere est

rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet; contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.