Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis. [*](Tironis, Bentley; Ciceronis, O2X; Ciceronis versus accepti, ω (from lemma of xii. 4).)

VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui [*](et inde is qui, Mommsen; is qui, δ; isque, γ.) ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;

utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione quae dicta est Pro C. Rabirio: Lictor, inquit, conliga manus.

Haec ita Valgius.

Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit: Licio enim transverse, quod limum appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.

Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet. Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor [*](vivendo victor, ω; corr. by Lachmann; vincendo victor, ς.) et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.