Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

citra oceanum dixit. Quid enim potest dici citra oceanum esse, cum undique

oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam citra quod est, id extra est; qui autem potest intra esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, citra oceanum esse dici posset vel ante oceanum; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.

Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est.

Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus intra modum, ut intra Kalendas dicunt qui dicere citra Kalendas volunt.

Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, [*](offensionem, Cic.; occasionem, ω.) qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam [*](rem publicam, Cic.; rem imperite, ω (impertire, Q).) non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.

Modice dixerat hoc faciam, [*](faciam omitted by ω.) id est cum modo aequo et pari;

deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: aut etiam intra modum, per quod ostendit minus sese id facturum esse quam quod fieri modice videretur; id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.

In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro, sed usque ad montem cum ipso monte.

Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea qua dixi oratione: Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.

Intra montem, inquit, Taurum regnare iusserunt, quod non proinde est, ut intra cubiculum dicimus, nisi videri potest id esse intra montem quod est intra regiones quae Tauri montis obiectu separantur.

Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quae Tauro monte clauduntur.

Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.